Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 9: Versus 18

Ergo cujus vult.Meritum misericordiae nullum est, meritum obdurationis peccatum massae totius damnatae. Nec obdurat impartiendo malitiam, sed non impartiendo misericordiam, sicut nec digni sunt, quod facit aequitate occulta; et ab humanis sensibus remota, quia non aperit Apostolus, sed miratur: O altitudo divitiarum.Indurat.AUG., epist. CV.Non quasi quemquam peccare cogat, sed tantum quia quibusdam peccantibus misericordiam justificationis suae non largitur, ob hoc eos obdurare dicitur, quia eorum non miseretur, non quia impellit ut peccent. Eorum autem non miseretur quibus gratiam non esse praebendam aequitate occultissima, et ab humanis sensibus remotissima judicat.
(* Traductions européennes)